Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 4

 
non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.”
 
Dicta probant primamque iubent narrare sorores.
 
Illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
 
cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
 
Derceti, quam versa squamis velantibus artus 45
 
stagna Palaestini credunt motasse figura;
 
an magis, ut sumptis illius filia pennis
 
extremos albis in turribus egerit annos;
 
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
 
verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 50
 
donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,
 
ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
 
Hoc placet, hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
 
talibus orsa modis, lana sua fila sequente:
 
“Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 55
 
altera, quas oriens habuit, praelata puellis,
 
contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
 
coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
 
Notitiam primosque gradus vicinia fecit:
 
tempore crevit amor. Taedae quoque iure coissent: 60
 
sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,
 
ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
 
Conscius omnis abest: nutu signisque loquuntur,
 
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
 
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65
 
cum fieret paries domui communis utrique.
 
Id vitium nulli per saecula longa notatum
 
(quid non sentit amor?) primi vidistis amantes,
 
et vocis fecistis iter; tutaeque per illud
 
murmure blanditiae minimo transire solebant. 70
 
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
 
inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
 
“invide” dicebant “paries, quid amantibus obstas?
 
quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi,
 
aut hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 75
 
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
 
quod datus est verbis ad amicas transitus aures.”
 
Talia diversa nequiquam sede locuti
 
sub noctem dixere ”vale” partique dedere
 
oscula quisque suae non pervenientia contra. 80

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi