Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 4

 
At non Alcithoe Minyeias orgia censet
 
accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
 
progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores
 
inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos
 
inmunesque operum famulas dominasque suorum 5
 
pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
 
serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos
 
iusserat, et saevam laesi fore numinis iram
 
vaticinatus erat. Parent matresque nurusque
 
telasque calathosque infectaque pensa reponunt, 10
 
turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
 
ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
 
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,
 
et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
 
Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 15
 
et quae praeterea per Graias plurima gentes
 
nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,
 
tu puer aeternus, tu formosissimus alto
 
conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,
 
virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque 20
 
decolor extremo qua tingitur India Gange:
 
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
 
sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
 
corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
 
colla premis lyncum; bacchae satyrique sequuntur, 25
 
quique senex ferula titubantes ebrius artus
 
sustinet et pando non fortiter haeret asello.
 
Quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
 
femineae voces inpulsaque tympana palmis
 
concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 30
 
“Placatus mitisque” rogant Ismenides “adsis,”
 
iussaque sacra colunt. Solae Minyeides intus
 
intempestiva turbantes festa Minerva
 
aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
 
aut haerent telae famulasque laboribus urgent. 35
 
E quibus una levi deducens pollice filum
 
“dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
 
nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet” inquit,
 
“utile opus manuum vario sermone levemus:
 
perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40
1 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi