Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.
 
Nam duo magnorum viridi coeuntia silva
 
corpora serpentum baculi violaverat ictu; 325
 
deque viro factus (mirabile) femina septem
 
egerat autumnos. Octavo rursus eosdem
 
vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”
 
dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,
 
nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem 330
 
forma prior rediit genetivaque venit imago.
 
Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
 
dicta Iovis firmat. Gravius Saturnia iusto
 
nec pro materia fertur doluisse, suique
 
iudicis aeterna damnavit lumina nocte. 335
 
At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
 
facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
 
scire futura dedit, poenamque levavit honore.
 
Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
 
inreprehensa dabat populo responsa petenti. 340
 
Prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
 
caerula Liriope. Quam quondam flumine curvo
 
implicuit clausaeque suis Cephisus in undis
 
vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
 
infantem, nymphis iam tunc qui posset amari, 345
 
Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
 
tempora maturae visurus longa senectae,
 
fatidicus vates “si se non noverit” inquit.
 
Vana diu visa est vox auguris: exitus illam
 
resque probat letique genus novitasque furoris. 350
 
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
 
addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
 
multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.
 
Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:
 
nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae. 355
 
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
 
vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,
 
nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
 
Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum
 
garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, 360
 
reddere de multis ut verba novissima posset.
 
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi