Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 3

 
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda,
 
margine gramineo patulos succinctus hiatus.
 
Hic dea silvarum venatu fessa solebat
 
virgineos artus liquido perfundere rore.
 
Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni 165
 
armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;
 
altera depositae subiecit bracchia pallae,
 
vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
 
Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
 
conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis. 170
 
Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
 
et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
 
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
 
ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
 
per nemus ignotum non certis passibus errans 175
 
pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
 
Qui simul intravit rorantia fontibus antra,
 
sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae
 
percussere viro, subitisque ululatibus omne
 
implevere nemus circumfusaeque Dianam 180
 
corporibus texere suis; tamen altior illis
 
ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.
 
Qui color infectis adversi solis ab ictu
 
nubibus esse solet aut purpureae aurorae,
 
is fuit in vultu visae sine veste Dianae. 185
 
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,
 
in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
 
flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas,
 
quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
 
perfudit, spargensque comas ultricibus undis 190
 
addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
 
“Nunc tibi me posito visam velamine narres,
 
si poteris narrare, licet.” Nec plura minata
 
dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
 
dat spatium collo summasque cacuminat aures, 195
 
cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
 
cruribus et velat maculoso vellere corpus.
 
Additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros
 
et se tam celerem cursu miratur in ipso.
 
Ut vero vultus et cornua vidit in unda, 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi