Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
fertur, ut interdum de caelo stella sereno
 
etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
 
Quem procul a patria diverso maximus orbe
 
excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
 
Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma 325
 
corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
 
HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI:
 
QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS.
 
Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro
 
condiderat vultus: et, si modo credimus, unum 330
 
isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
 
praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
 
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt
 
in tantis dicenda malis, lugubris et amens
 
et laniata sinus totum percensuit orbem, 335
 
exanimesque artus primo, mox ossa requirens
 
repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!),
 
incubuitque loco nomenque in marmore lectum
 
perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
 
Nec minus Heliades lugent et inania morti 340
 
munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis
 
non auditurum miseras Phaethonta querellas
 
nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
 
Luna quater iunctis implerat cornibus orbem:
 
illae more suo (nam morem fecerat usus) 345
 
plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum
 
maxima, cum vellet terra procumbere, questa est
 
deriguisse pedes. Ad quam conata venire
 
candida Lampetie subita radice retenta est.
 
Tertia cum crinem manibus laniare pararet, 350
 
avellit frondes; haec stipite crura teneri,
 
illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.
 
Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex,
 
perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
 
ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem. 355
 
Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam,
 
huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat?
 
Non satis est; truncis avellere corpora temptat,
 
et teneros manibus ramos abrumpit; at inde
 
sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. 360

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi