Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
 
Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
 
utque labant curvae iusto sine pondere naves
 
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
 
sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus 165
 
succutiturque alte similisque est currus inani.
 
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
 
quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt.
 
Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas,
 
nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. 170
 
Tum primum radiis gelidi caluere triones
 
et vetito frustra temptarunt aequore tingi,
 
quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,
 
frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
 
incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. 175
 
Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
 
quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
 
Ut vero summo despexit ab aethere terras
 
infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
 
palluit et subito genua intremuere timore, 180
 
suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae.
 
Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
 
iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
 
iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
 
praecipiti pinus borea, cui victa remisit 185
 
frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
 
Quid faciat? multum caeli post terga relictum,
 
ante oculos plus est! animo metitur utrumque,
 
et modo quos illi fatum contingere non est,
 
prospicit occasus, interdum respicit ortus: 190
 
quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
 
nec retinere valet nec nomina novit equorum.
 
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo
 
vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
 
Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus 195
 
scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
 
porrigit in spatium signorum membra duorum.
 
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
 
vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
 
mentis inops gelida formidine lora remisit. 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi