Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas
 
sontibus impono, sic est mea magna potestas.
 
Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
 
detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit.
 
Cur non et pulsa ducit Iunone meoque 525
 
collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
 
At vos si laesae tangit contemptus alumnae,
 
gurgite caeruleo septem prohibete triones
 
sideraque in caelo, stupri mercede, recepta
 
pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.” 530
 
Di maris adnuerant: habili Saturnia curru
 
ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
 
tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
 
quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
 
corve loquax, subito nigrantes versus in alas. 535
 
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
 
ales ut aequaret totas sine labe columbas
 
nec servaturis vigili Capitolia voce
 
cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
 
Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci 540
 
qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
 
Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis,
 
non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
 
dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales
 
sensit adulterium Phoebeius, utque latentem 545
 
detegeret culpam, non exorabilis index,
 
ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis
 
consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix,
 
auditaque viae causa “non utile carpis”
 
inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae. 550
 
Quid fuerim quid simque vide, meritumque require:
 
invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam
 
Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,
 
clauserat Actaeo texta de vimine cista
 
virginibusque tribus gemino de Cecrope natis 555
 
et legem dederat, sua ne secreta viderent.
 
Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
 
quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur,
 
Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
 
Aglauros nodosque manu diducit, et intus 560

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi