Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
At pater omnipotens ingentia moenia caeli
 
circuit et ne quid labefactum viribus ignis
 
corruat explorat. Quae postquam firma suique
 
roboris esse videt terras hominumque labores
 
perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi 405
 
cura suae: fontes et nondum audentia labi
 
flumina restituit dat terrae gramina, frondes
 
arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
 
Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina
 
haesit et accepti caluere sub ossibus ignes. 410
 
Non erat huius opus lanam mollire trahendo
 
nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
 
vitta coercuerat neglectos alba capillos,
 
et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
 
miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla 415
 
gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est.
 
Ulterius medio spatium sol altus habebat,
 
cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.
 
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit
 
arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat 420
 
et pictam posita pharetram cervice premebat.
 
Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
 
“hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit,
 
“aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.”
 
Protinus induitur faciem cultumque Dianae 425
 
atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum,
 
in quibus es venata iugis?” De caespite virgo
 
se levat et “salve numen, me indice”, dixit
 
“audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit,
 
et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit 430
 
nec moderata satis nec sic a virgine danda.
 
Qua venata foret silva, narrare parantem
 
impedit amplexu, nec se sine crimine prodit.
 
Illa quidem contra, quantum modo femina possit
 
(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses !), 435
 
illa quidem pugnat: sed quem superare puella,
 
quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor
 
Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva.
 
Unde pedem referens paene est oblita pharetram
 
tollere cum telis et quem suspenderat arcum. 440

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi