Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 2

 
“Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat,
 
“parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus.
 
iamque vale” —cortex in verba novissima venit.
 
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
 
de ramis electra novis, quae lucidus amnis 365
 
excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
 
Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
 
qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
 
mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto
 
(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) 370
 
imperio ripas virides amnemque querellis
 
Eridanum implerat silvamque sororibus auctam,
 
cum vox est tenuata viro, canaeque capillos
 
dissimulant plumae, collumque a pectore longe
 
porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, 375
 
penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
 
Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique
 
credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo:
 
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus
 
quae colat elegit contraria flumina flammis. 380
 
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
 
ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
 
esse solet, lucemque odit seque ipse diemque,
 
datque animum in luctus; et luctibus adicit iram
 
officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi 385
 
sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
 
actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
 
Quilibet alter agat portantes lumina currus!
 
Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
 
ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, 390
 
orbatura patres aliquando fulmina ponat.
 
Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum,
 
non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.”
 
Talia dicentem circumstant omnia Solem
 
numina, neve velit tenebras inducere rebus, 395
 
supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes
 
excusat precibusque minas regaliter addit.
 
Conligit amentes et adhuc terrore paventes
 
Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit:
 
saevit enim, natumque obiectat et imputat illis. 400

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi