Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 15

 
vere novo est: tunc herba nitens et roboris expers
 
turget et insolida est et spe delectat agrestes.
 
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus
 
ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est. 205
 
Transit in aestatem post ver robustior annus
 
fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
 
ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
 
Excipit autumnus, posito fervore iuventae
 
maturus mitisque, inter iuvenemque senemque 210
 
temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
 
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
 
aut spoliata suos, aut quos habet, alba capillos.
 
Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
 
corpora vertuntur, nec, quod fuimusve sumusve, 215
 
cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
 
spesque hominum primae matrisque habitavimus alvo.
 
Artifices natura manus admovit et angi
 
corpora visceribus distentae condita matris
 
noluit eque domo vacuas emisit in auras. 220
 
Editus in lucem iacuit sine viribus infans;
 
mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
 
paulatimque tremens et nondum poplite firmo
 
constitit adiutis aliquo conamine nervis.
 
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae 225
 
transit et emeritis medii quoque temporis annis
 
labitur occiduae per iter declive senectae.
 
Subruit haec aevi demoliturque prioris
 
robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes
 
(illos, qui fuerant solidorum mole tororum 230
 
Herculeis similes!) fluidos pendere lacertos;
 
Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
 
Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
 
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
 
omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi 235
 
paulatim lenta consumitis omnia morte.
 
Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
 
quasque vices peragant, (animos adhibete!) docebo.
 
Quattuor aeternus genitalia corpora mundus
 
continet; ex illis duo sunt onerosa suoque 240
 
pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi