Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 15

 
suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
 
Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
 
quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
 
At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, 85
 
Armeniae tigres iracundique leones
 
cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
 
Heu quantum scelus est in viscera viscera condi
 
congestoque avidum pinguescere corpore corpus
 
alteriusque animantem animantis vivere leto! 90
 
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
 
terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
 
vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
 
nec, nisi perdideris alium, placare voracis
 
et male morati poteris ieiunia ventris? 95
 
At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
 
fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
 
fortunata fuit nec polluit ora cruore.
 
Tunc et aves tutae movere per aera pennas,
 
et lepus impavidus mediis erravit in arvis, 100
 
nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
 
cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
 
plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
 
victibus invidit, quisquis fuit ille, deorum
 
corporeasque dapes avidam demersit in alvum, 105
 
fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
 
incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
 
(idque satis fuerat), nostrumque petentia letum
 
corpora missa neci salva pietate fatemur:
 
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 110
 
Longius inde nefas abiit, et prima putatur
 
hostia sus meruisse mori, quia semina pando
 
eruerit rostro spemque interceperit anni.
 
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras
 
dicitur ultoris; nocuit sua culpa duobus! 115
 
Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos
 
natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
 
mollia quae nobis vestras velamina lanas
 
praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
 
Quid meruere boves, animal sine fraude dolisque, 120
 
innocuum, simplex, natum tolerare labores?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi