Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 15

 
sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
 
efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur
 
aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.”
 
Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae 450
 
mente memor refero, cognataque moenia laetor
 
crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
 
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
 
exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
 
inmutat formas tellusque et quidquid in illa est: 455
 
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
 
verum etiam volucres animae sumus inque ferinas
 
possumus ire domos pecudumque in corpora condi,
 
corpora, quae possunt animas habuisse parentum
 
aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis 460
 
aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
 
neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
 
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori
 
impius humano, vituli qui guttura cultro
 
rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, 465
 
aut qui vagitus similes puerilibus haedum
 
edentem iugulare potest, aut alite vesci,
 
cui dedit ipse cibos! Quantum est, quod desit in istis
 
ad plenum facinus? Quo transitus inde paratur?
 
Bos aret aut mortem senioribus imputet annis, 470
 
horriferum contra borean ovis arma ministret,
 
ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
 
Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
 
tollite nec volucrem viscata fallite virga,
 
nec formidatis cervos includite pennis, 475
 
nec celate cibis uncos fallacibus hamos!
 
Perdite, siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
 
ora vacent epulis alimentaque mitia carpant!”
 
Talibus atque aliis instructum pectora dictis
 
in patriam remeasse ferunt ultroque petitum 480
 
accepisse Numam populi Latiaris habenas.
 
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
 
sacrificos docuit ritus gentemque feroci
 
adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
 
Qui postquam senior regnumque aevumque peregit, 485
 
exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi