Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 15

 
corpore de patrio parvum phoenica renasci.
 
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
 
ponderibus nidi ramos levat arboris altae
 
fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum, 405
 
perque leves auras Hyperionis urbe potitus
 
ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
 
Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
 
alternare vices et quae modo femina tergo
 
passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; 410
 
id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
 
protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
 
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
 
e quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,
 
vertitur in lapides et congelat aere tacto. 415
 
Sic et curalium quo primum contigit auras
 
tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.
 
Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
 
aequore tinget equos, quam consequar omnia verbis
 
in species translata novas: sic tempora verti 420
 
cernimus atque illas adsumere robora gentes,
 
concidere has. Sic magna fuit censuque virisque
 
perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
 
nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
 
et pro divitiis tumulos ostendit avorum. 425
 
Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
 
Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
 
mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
 
haec igitur formam crescendo mutat et olim
 
immensi caput orbis erit. Sic dicere vates 435
 
faticinasque ferunt sortes quantumque recordor,
 
dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,
 
Priamides Helenus flenti dubioque salutis:
 
“Nate dea, si nota satis praesagia nostrae
 
mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! 440
 
Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
 
Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
 
externum patrio contingat amicius arvum.
 
Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,
 
quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis. 445
 
Hanc alii proceres per saecula longa potentem,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi