Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 15

 
Quaeritur interea quis tantae pondera molis
 
sustineat tantoque queat succedere regi:
 
destinat imperio clarum praenuntia veri
 
fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
 
gentis habet ritus: animo maiora capaci 5
 
concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
 
Huius amor curae, patria Curibusque relictis,
 
fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
 
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
 
moenia, quaerenti sic e senioribus unus 10
 
rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
 
“Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis
 
litora felici tenuisse Lacinia cursu
 
fertur et, armento teneras errante per herbas,
 
ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis 15
 
intrasse et requie longum relevasse laborem
 
atque ita discedens “aevo” dixisse “nepotum
 
hic locus urbis erit”; promissaque vera fuerunt.
 
Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
 
Myscelos, illius dis acceptissimus aevi. 20
 
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
 
claviger adloquitur: “Lapidosas Aesaris undas
 
i, pete diversi! Patrias, age, desere sedes!”
 
et, nisi paruerit multa ac metuenda minatur;
 
post ea discedunt pariter somnusque deusque. 25
 
Surgit Alemonides tacitaque recentia mente
 
visa refert, pugnatque diu sententia secum:
 
numen abire iubet, prohibent discedere leges,
 
poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
 
Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, 30
 
et caput extulerat densissima sidereum Nox:
 
visus adesse idem deus est eademque monere
 
et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
 
Pertimuit patriumque simul transferre parabat
 
in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe, 35
 
spretarumque agitur legum reus; utque peracta est
 
causa prior crimenque patens sine teste probatum,
 
squalidus ad superos tollens reus ora manusque
 
“o cui ius caeli bis sex fecere labores,
 
fer, precor” inquit, “opem! nam tu mihi criminis auctor.” 40
1 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi