Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
noscit Achaemeniden improvisoque repertum
 
vivere miratus “qui de casusve deusve
 
servat, Achaemenide? cur” inquit “barbara Graium
 
prora vehit? petitur vestra quae terra carina?”
 
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, 165
 
iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
 
fatur Achaemenides: “Iterum Polyphemon et illos
 
adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
 
hac mihi si potior domus est Ithacique carina,
 
si minus Aenean veneror genitore nec umquam 170
 
esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
 
Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
 
respicio, possimne ingratus et impius esse?
 
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
 
venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, 175
 
aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
 
Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
 
sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
 
aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti
 
prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis 180
 
paene rati nocuit. Vidi, cum monte revulsum
 
inmanem scopulum medias permisit in undas;
 
vidi iterum veluti tormenti viribus acta
 
vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
 
et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, 185
 
pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
 
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
 
ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
 
praetemptatque manu silvas et luminis orbus
 
rupibus incursat foedataque bracchia tabo 190
 
in mare protendens gentem exsecratur Achivam
 
atque ait: “O si quis referat mihi casus Ulixem
 
aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
 
viscera cuius edam, cuius viventia dextra
 
membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet 195
 
guttur et elisi trepident sub dentibus artus:
 
quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!”
 
Haec et plura ferox; me luridus occupat horror
 
spectantem vultus etiamnum caede madentes
 
crudelesque manus et inanem luminis orbem 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi