Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
 
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
 
“seu dea tu praesens, seu dis gratissima” dixit,
 
“numinis instar eris semper mihi meque fatebor
 
muneris esse tui, quae me loca mortis adire, 125
 
quae loca me visae voluisti evadere mortis.
 
Pro quibus aerias meritis evectus ad auras
 
templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.”
 
Respicit hunc vates et suspiratibus haustis
 
“nec dea sum” dixit “nec sacri turis honore 130
 
humanum dignare caput; neu nescius erres,
 
lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
 
si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
 
Dum tamen hanc sperat dum praecorrumpere donis
 
me cupit, “elige” ait, “virgo Cumaea, quid optes: 135
 
optatis potiere tuis.” Ego pulveris hausti
 
ostendi cumulum: quot haberet corpora pulvis,
 
tot mihi natales contingere vana rogavi;
 
excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
 
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, 140
 
si venerem paterer: contempto munere Phoebi
 
innuba permaneo; sed iam felicior aetas
 
terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
 
quae patienda diu est (nam iam mihi saecula septem
 
acta vides): superest, numeros ut pulveris aequem, 145
 
ter centum messes, ter centum musta videre.
 
Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
 
longa dies faciet consumptaque membra senecta
 
ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
 
nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse 150
 
vel non cognoscet vel dilexisse negabit:
 
usque adeo mutata ferar, nullique videnda,
 
voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.”
 
Talia convexum per iter memorante Sibylla
 
sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem 155
 
Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
 
litora adit nondum nutricis habentia nomen.
 
Hic quoque substiterat per taedia longa laborum
 
Neritius Macareus, comes experientis Ulixei;
 
desertum quondam mediis e rupibus Aetnae 160

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi