Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
poma nec excutiant rapidi florentia venti!'
 
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili 765
 
edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
 
instrumenta sibi talisque apparuit illi,
 
qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
 
evicit nubes nullaque obstante reluxit,
 
vimque parat: sed vi non est opus, inque figura 770
 
capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.
 
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
 
rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis
 
munere regna capit, festisque Palilibus urbis
 
moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini 775
 
bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa
 
dignam animam poena congestis exuit armis.
 
Inde sati Curibus tacitorum more luporum
 
ore premunt voces et corpora victa sopore
 
invadunt portasque petunt, quas obice firmo 780
 
clauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusit
 
nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
 
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit
 
et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
 
dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant 785
 
naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
 
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
 
sustinuere deam venasque et flumina fontis
 
elicuere sui; nondum tamen invia Iani
 
ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: 790
 
lurida supponunt fecundo sulphura fonti
 
incenduntque cavas fumante bitumine venas.
 
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
 
fontis, et Alpino modo quae certare rigori
 
audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! 795
 
Flammifera gemini fumant adspergine postes,
 
portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,
 
fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
 
indueret miles; quae postquam Romulus ultro
 
obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis 800
 
corporibus strata estque suis, generique cruorem
 
sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
 
pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi