Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos
 
Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
 
vultibus et laetis videre rigescere puppem
 
vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. 565
 
Spes erat, in nymphas animata classe marinas,
 
posse metu monstri Rutulum desistere bello:
 
perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
 
instar, habent animos; nec iam dotalia regna
 
nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo, 570
 
sed vicisse petunt deponendique pudore
 
bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
 
arma videt, Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno
 
sospite dicta potens. Quem postquam barbarus ensis
 
abstulit et tepida latuerunt tecta favilla, 575
 
congerie e media tum primum cognita praepes
 
subvolat et cineres plausis everberat alis.
 
Et sonus et macies et pallor et omnia, captam
 
quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
 
urbis; et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. 580
 
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus
 
Iunonem veteres finire coegerat iras,
 
cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
 
tempestivus erat caelo Cythereius heros:
 
ambieratque Venus superos, colloque parentis 585
 
circumfusa sui “numquam mihi” dixerat “ullo
 
tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,
 
Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro
 
fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,
 
dummodo des aliquod: satis est inamabile regnum 590
 
adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.”
 
Adsensere dei, nec coniunx regia vultus
 
immotos tenuit placatoque adnuit ore;
 
tum pater “estis” ait “caelesti numine digni,
 
quaeque petis, pro quoque petis: cape, nata, quod optas!” 595
 
Fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti,
 
perque leves auras iunctis invecta columbis
 
litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit
 
in freta flumineis vicina Numicius undis.
 
Hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, 600
 
abluere et tacito deferre sub aequora cursu;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi