Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
 
Ultima iam passi comites belloque fretoque
 
deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
 
fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper, 485
 
“quid superest, quod iam patientia nostra recuset
 
ferre, viri?” dixit; “quid habet Cytherea, quod ultra
 
(velle puta!) faciat? Nam dum peiora timentur,
 
est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum,
 
sub pedibus timor est securaque summa malorum. 490
 
Audiat ipsa licet, et, quod facit, oderit omnes
 
sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
 
spernimus: et magno stat magna potentia nobis!”
 
Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon
 
instimulat verbis stimulisque resuscitat iram. 495
 
Dicta placent paucis: numeri maioris amici
 
Acmona corripimus; cui respondere volenti
 
vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
 
in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
 
pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas 500
 
accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
 
Magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu
 
indurata rigent finemque in acumine ponunt.
 
Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
 
hunc miratur Abas: et dum mirantur, eandem 505
 
accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior
 
subvolat et remos plausis circumvolat alis.
 
Si volucrum quae sit dubiarum forma, requiris,
 
ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.
 
Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni 510
 
arva gener teneo minima cum parte meorum.”
 
Hactenus Oenides. Venulus Calydonia regna
 
Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
 
In quibus antra videt, quae multa nubila silva
 
et levibus cannis manantia semicaper Pan 515
 
nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
 
Apulus has illa pastor regione fugatas
 
terruit et primo subita formidine movit,
 
mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
 
ad numerum motis pedibus duxere choreas. 520
 
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi