Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
 
Haud mora: continuo praedae petit inscius umbram
 
Picus equique celer spumantia terga relinquit
 
spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
 
Concipit illa preces et verba precantia dicit 365
 
ignotosque deos ignoto carmine adorat,
 
quo solet et niveae vultum confundere Lunae
 
et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
 
Tum quoque cantato densetur carmine caelum,
 
et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur 370
 
limitibus comites, et abest custodia regis.
 
Nacta locum tempusque “per, o, tua lumina” dixit,
 
“quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
 
quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
 
ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem 375
 
accipe, nec durus Titanida despice Circen!”
 
Dixerat. Ille ferox ipsamque precesque relinquit
 
et “quaecumque es” ait, “non sum tuus: altera captum
 
me tenet et teneat per longum, comprecor, aevum!
 
Nec venere externa socialia foedera laedam, 380
 
dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem!”
 
Saepe retemptatis precibus Titania frustra
 
“non impune feres, neque” ait “reddere Canenti,
 
laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces.”
 
Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortus,
 
ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
 
Ille fugit, sed se solito velocius ipse
 
currere miratur: pennas in corpore vidit,
 
seque novam subito Latiis accedere silvis 390
 
indignatus avem duro fera robora rostro
 
figit et iratus longis dat vulnera ramis.
 
Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,
 
fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
 
pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, 395
 
nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.
 
Interea comites, clamato saepe per agros
 
nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
 
inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
 
passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) 400
 
criminibusque premunt veris regemque reposcunt

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi