Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 14

 
Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
 
arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
 
nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
 
liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
 
liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi 5
 
navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
 
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
 
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
 
herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
 
Sole satae Circes, variarum plena ferarum. 10
 
Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
 
“diva, dei miserere, precor! nam sola levare
 
tu potes hunc,” dixit “videar modo dignior esse!
 
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
 
quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 15
 
Neve mei non nota tibi sit causa furoris:
 
litore in Italico, Messenia moenia contra,
 
Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque
 
blanditiasque meas contemptaque verba referre.
 
At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen 20
 
ore move sacro, sive expugnantior herba est,
 
utere temptatis operosae viribus herbae.
 
Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
 
fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.”
 
At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 25
 
talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
 
seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
 
talia verba refert. “Melius sequerere volentem
 
optantemque eadem parilique cupidine captam.
 
Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, 30
 
et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
 
Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:
 
en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
 
gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,
 
ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti 35
 
redde vices unoque duas ulciscere facto!”
 
Talia temptanti “prius” inquit “in aequore frondes”
 
Glaucus “et in summis nascentur montibus algae,
 
sospite quam Scylla nostri mutentur amores!”
 
Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum 40
1 / 22 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi