Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 13

 
et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
 
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
 
ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
 
primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
 
Longa referre mora est, quae consilioque manuque 205
 
utiliter feci spatiosi tempore belli.
 
Post acies primas urbis se moenibus hostes
 
continuere diu, nec aperti copia Martis
 
ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.
 
Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti? 210
 
Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,
 
hostibus insidior, fossas munimine cingo,
 
consolor socios, ut longi taedia belli
 
mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
 
armandique modo, mittor, quo postulat usus. 215
 
Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni,
 
rex iubet incepti curam dimittere belli.
 
Ille potest auctore suam defendere vocem:
 
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
 
quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? 220
 
Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!
 
Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
 
Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,
 
cum tu terga dares inhonestaque vela parares.
 
Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi 225
 
“concitat, o socii? captam dimittite Troiam!
 
Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?”
 
Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
 
fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
 
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam
 
audet, at ausus erat reges incessere dictis
 
Thersites etiam, per me haud impune protervus!
 
Erigor et trepidos cives exhortor in hostem
 
amissamque mea virtutem voce reposco. 235
 
Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
 
fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
 
Denique de Danais quis te laudatve petitve?
 
At sua Tydides mecum communicat acta,
 
me probat et socio semper confidit Ulixe. 240
 
Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi