Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 13

 
in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.
 
Praescia venturi genetrix Nereia leti
 
dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
 
in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
 
Arma ego femineis animum motura virilem 165
 
mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
 
virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
 
“nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant
 
Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?”
 
iniecique manum fortemque ad fortia misi. 170
 
Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
 
pugnantem domui, victum orantemque refeci;
 
quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon,
 
me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
 
et Scyrum cepisse, mea concussa putate 175
 
procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
 
utque alias taceam, qui saevum perdere posset
 
Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.
 
Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
 
arma peto: vivo dederam, post fata reposco. — 180
 
Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes
 
Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,
 
exspectata diu, nulla aut contraria classi
 
flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
 
inmeritam saevae natam mactare Dianae. 185
 
Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
 
atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
 
ingenium verbis ad publica commoda verti.
 
Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!)
 
difficilem tenui sub iniquo iudice causam. 190
 
Hunc tamen utilitas populi fraterque datique
 
summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
 
Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
 
decipienda fuit: quo si Telamonius isset,
 
orba suis essent etiamnum lintea ventis. 195
 
Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
 
visaque et intrata est altae mihi curia Troiae
 
(plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi,
 
quam mihi mandarat communis Graecia causam,
 
accusoque Parim praedamque Helenamque reposco 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi