Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 13

 
non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
 
Hector adest secumque deos in proelia ducit,
 
quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
 
sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
 
Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem 85
 
eminus ingenti resupinum pondere fudi,
 
hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
 
sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,
 
et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius
 
fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. 90
 
Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
 
in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
 
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
 
spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!
 
Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis, 95
 
quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
 
atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
 
Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona
 
Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
 
luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto. 100
 
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
 
dividite, et pars sit maior Diomedis in illis!
 
Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
 
rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
 
Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro 105
 
insidias prodet manifestabitque latentem.
 
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
 
pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
 
Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis,
 
nec clipeus vasti concretus imagine mundi 110
 
conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
 
debilitaturum quid te petis, Improbe, munus?
 
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
 
cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,
 
et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 115
 
tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
 
Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
 
integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo
 
mille patet plagis, novus est successor habendus.
 
Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi