Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 13

 
Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis!
 
Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
 
hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque 855
 
supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni.
 
Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
 
Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. —
 
Atque ego contemptus essem patientior huius,
 
si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso 860
 
Acin amas praefersque meis complexibus Acin?
 
Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
 
quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,
 
sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
 
Viscera viva traham divisaque membra per agros 865
 
perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
 
Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis,
 
cumque suis videor translatam viribus Aetnam
 
pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.”
 
Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) 870
 
surgit et ut taurus vacca furibundus adempta,
 
stare nequit silvaque et notis saltibus errat:
 
cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
 
me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista
 
ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!” 875
 
Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
 
debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
 
Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor,
 
terga fugae dederat conversa Symaethius heros
 
et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes” 880
 
dixerat “et vestris periturum admittite regnis!”
 
Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
 
mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum,
 
angulus is molis totum tamen obruit Acin.
 
At nos, quod fieri solum per fata licebat, 885
 
fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
 
Puniceus de mole cruor manabat, et intra
 
temporis exiguum rubor evanescere coepit
 
fitque color primo turbati fluminis imbre
 
purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit, 890
 
vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
 
osque cavum saxi sonat exsultantibus undis:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi