Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 13

 
nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
 
obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
 
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
 
nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
 
hortator scelerum. Non te, Poeantia proles, 45
 
expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
 
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
 
saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris
 
quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris!
 
Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, 50
 
heu! pars una ducum, quo successore sagittae
 
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
 
velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
 
debita Troianis exercet spicula fatis.
 
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen; 55
 
mallet et infelix Palamedes esse relictus:
 
viveret aut certe letum sine crimine haberet!
 
Quem male convicti nimium memor iste furoris
 
prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
 
crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. 60
 
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
 
aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
 
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
 
haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
 
esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem 65
 
vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
 
proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi
 
scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
 
corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
 
Adspiciunt oculis superi mortalia iustis! 70
 
En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
 
sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
 
Conclamat socios: adsum videoque trementem
 
pallentemque metu et metuentem morte futura;
 
opposui molem clipei texique iacentem 75
 
servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.
 
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
 
redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
 
post clipeumque late et mecum contende sub illo!
 
At postquam eripui, cui standi vulnera vires 80

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi