Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 12

 
ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
 
oppressit spatio stantem propiore Cometen.
 
Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit 285
 
“cetera sit fortis castrorum turba tuorum!”
 
semicremoque novat repetitum stipite vulnus,
 
terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
 
rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
 
Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; 290
 
e quibus ut prima tectus lanugine malas
 
procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso
 
parta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
 
plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
 
condidit ora viri perque os in pectora flammas. 295
 
Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
 
insequitur; sed non in te quoque constitit idem
 
exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
 
qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
 
Ingemuit duroque sudem vix osse revellit 300
 
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
 
Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
 
dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
 
quique pedum nuper certamine vicerat omnes
 
Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!), 305
 
et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
 
quique suis frustra bellum dissuaserat augur,
 
Astylos: ille etiam metuenti vulnera Nesso
 
“ne fuge! ad Herculeos” inquit “servaberis arcus.”
 
At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus 310
 
effugere necem: quos omnes dextra Dryantis
 
perculit adversos. Adversum tu quoque, quamvis
 
terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti;
 
nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
 
qua naris fronti committitur, accipis, imae. 315
 
In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
 
sopitus venis et inexperrectus Aphidas
 
languentique manu carchesia mixta tenebat,
 
fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.
 
Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, 320
 
inserit amento digitos “miscenda” que dixit
 
“cum Styge vina bibes!” Phorbas; nec plura moratus

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi