Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 12

 
hoc fuit: ille igitur tantorum victor, Achille,
 
victus es a timido Graiae raptore maritae!
 
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum, 610
 
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni!
 
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
 
nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
 
arserat: armarat deus idem idemque cremabat;
 
iam cinis est, et de tam magno restat Achille 615
 
nescio quid parvam, quod non bene conpleat urnam:
 
at vivit totum quae gloria conpleat orbem!
 
Haec illi mensura viro respondet, et hac est
 
par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
 
Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses 620
 
bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
 
Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
 
non minor Atrides, non bello maior et aevo
 
poscere, non alii: solis Telamone creato
 
Laerteque fuit tantae fiducia laudis. 625
 
A se Tantalides onus invidiamque removit
 
Argolicosque duces mediis considere castris
 
iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
← Önceki 16 / 16

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi