Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 12

 
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
 
adspexit pariterque animis oculisque secutus
 
“o salve” dixit, “Lapithaeae gloria gentis, 530
 
maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caeneu!”
 
Credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
 
oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
 
nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
 
quam data pars leto, partem fuga noxque removit.” 535
 
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
 
proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
 
praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
 
atque ait: “Herculeae mirum est oblivia laudis
 
acta tibi, senior! Certe mihi saepe referre 540
 
nubigenas domitos a se pater esse solebat.”
 
Tristis ad haec Pylius: “Quid me meminisse malorum
 
cogis et obductos oculis rescindere luctus
 
inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
 
Ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem 545
 
inplevit meritis, quod mallem posse negare:
 
sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
 
Hectora laudamus—quis enim laudaverit hostem?
 
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
 
stravit et inmeritas urbes Elimque Pylumque 550
 
diruit inque meos ferrum flammamque penatis
 
inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
 
bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus:
 
bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
 
viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est: 555
 
mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
 
sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
 
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
 
Hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
 
vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis 560
 
ferre solet pedibus divum gratissima regi;
 
Viribus usus avis pennis rostroque redunco
 
hamatisque viri laniaverat unguibus ora:
 
tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus
 
atque inter nubes sublimia membra ferentem 565
 
pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
 
nec grave vulnus erat sed rupti vulnere nervi

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi