Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 12

 
Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
 
quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
 
Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. 365
 
Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
 
vidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
 
accipe” ait, validoque in Demoleonta lacerto
 
fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
 
Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens 370
 
intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum
 
(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.
 
Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
 
erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
 
Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti 375
 
defensatque umeros praetentaque sustinet arma
 
perque armos uno duo pectora perforat ictu.
 
Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
 
eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
 
additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat 380
 
pelle lupi saevique vicem praestantia teli
 
cornua vara boum multo rubefacta cruore.
 
Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi,
 
“quantum concedant nostro tua cornua ferro!”
 
et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret, 385
 
opposuit dextram passurae vulnera fronti:
 
adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illum
 
haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
 
(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
 
Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit 390
 
tractaque calcavit calcataque rupit et illis
 
crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
 
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
 
si modo naturae formam concedimus illi:
 
barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea 395
 
ex umeris medios coma dependebat in armos.
 
Gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
 
pectoraque artificum laudatis proxima signis,
 
et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
 
deteriorque viro facies: da colla caputque, 400
 
Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt
 
pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi