Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 12

 
Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
 
vivere lugebat, tumulo quoque nomen habenti
 
inferias dederat cum fratribus Hector inani.
 
Defuit officio Paridis praesentia tristi,
 
postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum 5
 
attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
 
mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
 
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
 
invia fecissent venti Boeotaque tellus
 
Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. 10
 
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
 
ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
 
serpere caeruleum Danai videre draconem
 
in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
 
Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa: 15
 
quas simul et matrem circum sua damna volantem
 
corripuit serpens avidoque recondidit ore.
 
Obstipuere omnes. At veri providus augur
 
Thestorides “vincemus” ait, “gaudete, Pelasgi!
 
Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,” 20
 
atque novem volucres in belli digerit annos.
 
Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
 
fit lapis et servat serpentis imagine saxum.
 
Permanet Aoniis Nereus violentus in undis
 
bellaque non transfert; et sunt qui parcere Troiae 25
 
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
 
At non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
 
sanguine virgineo placandam virginis iram
 
esse deae. Postquam pietatem publica causa
 
rexque patrem vicit castumque datura cruorem 30
 
flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
 
victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
 
officium turbamque sacri vocesque precantum
 
supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
 
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, 35
 
et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
 
accipiunt ventos a tergo mille carinae
 
multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
 
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
 
caelestesque plagas, triplicis confinia mundi, 40
1 / 16 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi