Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 11

 
Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
 
impulit et meritam traiecit harundine linguam. 325
 
Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
 
conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
 
Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem
 
corde tuli fratrique pio solacia dixi!
 
Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti 330
 
accipit et natam delamentatur ademptam.
 
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
 
in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus
 
concita membra fugae mandat similisque iuvenco
 
spicula crabronum pressa cervice gerenti, 335
 
qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus
 
plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
 
Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
 
vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,
 
cum se Daedalion saxo misisset ab alto, 340
 
fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
 
oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
 
virtutem antiquam, maiores corpore vires.
 
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
 
saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.” 345
 
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
 
de consorte suo, cursu festinus anhelo
 
advolat armenti custos Phoceus Onetor
 
et “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
 
cladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus, 350
 
pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.
 
Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos
 
adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
 
tantum respiceret, quantum superesse videret;
 
parsque boum fulvis genua inclinarat harenis 355
 
latarumque iacens campos spectabat aquarum,
 
pars gradibus tardis illuc errabat et illuc,
 
nant alii celsoque exstant super aequora collo.
 
Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
 
sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto. 360
 
Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti
 
edidit esse deos, dum retia litore siccat.
 
Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi