Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 11

 
Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),
 
nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),
 
tertia forma fuit maculosae tigridis: illa 245
 
territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
 
Isque deos pelagi vino super aequora fuso
 
et pecoris fibris et fumo turis adorat,
 
donec Carpathius medio de gurgite vates
 
“Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis! 250
 
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
 
ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
 
Nec te decipiat centum mentita figuras,
 
sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”
 
Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum 255
 
admisitque suos in verba novissima fluctus.
 
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
 
Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto
 
Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
 
Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, 260
 
illa novat formas, donec sua membra teneri
 
sentit et in partes diversas bracchia tendi.
 
Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis”
 
exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros
 
et potitur votis ingentique implet Achille. 265
 
Felix et nato, felix et coniuge Peleus
 
et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
 
omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem
 
expulsumque domo patria Trachinia tellus
 
accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat 270
 
Lucifero genitore satus patriumque nitorem
 
ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
 
dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
 
Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
 
venit et intravit paucis comitantibus urbem, 275
 
quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
 
haud procul a muris sub opaca valle reliquit,
 
copia cum facta est adeundi prima tyranni,
 
velamenta manu praetendens supplice, qui sit
 
se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat 280
 
mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro
 
se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi