Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 11

 
mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
 
aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
 
Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, 205
 
perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
 
“Non impune feres” rector maris inquit et omnes
 
inclinavit aquas ad avarae litora Troiae,
 
inque freti formam terras complevit opesque
 
abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. 210
 
Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
 
poscitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctam
 
vindicat Alcides promissaque munera, dictos
 
poscit equos, tantique operis mercede negata
 
bis periura capit superatae moenia Troiae. 215
 
Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit,
 
Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus
 
clarus erat diva: nec avi magis ille superbus
 
nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
 
contigit haud uni, coniunx dea contigit uni. 220
 
Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae,
 
concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
 
acta patris vincet maiorque vocabitur illo.”
 
Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
 
quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, 225
 
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
 
in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
 
iussit et amplexus in virginis ire marinae.
 
Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:
 
bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, 230
 
portus erat (summis inductum est aequor harenis);
 
litus habet solidum, quod nec vestigia servet
 
nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
 
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis
 
et specus in medio (natura factus an arte, 235
 
ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire
 
frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
 
Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
 
occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,
 
vim parat, innectens ambobus colla lacertis. 240
 
Quod nisi venisses variatis saepe figuris
 
ad solitas artes, auso foret ille potitus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi