Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 11

 
Carmine dum tali silvas animosque ferarum
 
Threicius vates et saxa sequentia ducit,
 
ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
 
pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
 
Orphea percussis sociantem carmina nervis. 5
 
E quibus una, leves iactato crine per auras,
 
“en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam
 
vatis Apollinei vocalia misit in ora,
 
quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
 
alterius telum lapis est, qui missus in ipso 10
 
aere concentu victus vocisque lyraeque est
 
ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
 
ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
 
bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
 
Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens 15
 
clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
 
tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
 
obstrepuere sono citharae: tum denique saxa
 
non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
 
Ac primum attonitas etiamnum voce canentis 20
 
innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
 
Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.
 
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
 
et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
 
noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro 25
 
ceu matutina cervus periturus harena
 
praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
 
coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
 
Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
 
pars torquent silices. Neu desint tela furori, 30
 
forte boves presso subigebant vomere terram,
 
nec procul hinc multo fructum sudore parantes
 
dura lacertosi fodiebant arva coloni.
 
Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
 
arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros 35
 
sarculaque rastrique graves longique ligones.
 
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci
 
divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
 
Tendentemque manus et in illo tempore primum
 
inrita dicentem nec quicquam voce moventem 40
1 / 20 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi