Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 10

 
hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —
 
si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur
 
hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo
 
cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae 325
 
ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,
 
quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius
 
semine concepta est, ex illo concipit ales.
 
Felices, quibus ista licent! Humana malignas
 
cura dedit leges, et quod natura remittit, 330
 
invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,
 
in quibus et nato genetrix et nata parenti
 
iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
 
Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
 
fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor? 335
 
Spes interdictae discedite! Dignus amari
 
ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni
 
non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;
 
nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno
 
est mihi proximitas: aliena potentior essem. 340
 
Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,
 
dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,
 
ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque
 
osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
 
Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo? 345
 
Et quot confundas et iura et nomina, sentis!
 
Tune eris et matris paelex et adultera patris?
 
Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
 
Nec metues atro crinitas angue sorores,
 
quas facibus saevis oculos atque ora petentes 350
 
noxia corda vident? At tu, dum corpore non es
 
passa nefas, animo ne concipe, neve potentis
 
concubitu vetito naturae pollue foedus.
 
Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est
 
moris — et o vellem similis furor esset in illo!” 355
 
Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,
 
quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa
 
nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
 
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens
 
aestuat et tepido suffundit lumina rore. 360
 
Virginei Cinyras haec credens esse timoris,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi