Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
 
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
 
vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
 
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
 
et superesse virum de tot modo milibus unum, 325
 
et superesse videt de tot modo milibus unam,
 
innocuos ambo, cultores numinis ambo,
 
nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
 
et caelo terras ostendit et aethera terris.
 
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 330
 
mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
 
exstantem atque umeros innato murice tectum
 
caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
 
inspirare iubet fluctusque et flumina signo
 
iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi, 335
 
tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
 
bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
 
litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.
 
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
 
contigit et cecinit iussos inflata receptus, 340
 
omnibus audita est telluris et aequoris undis,
 
et quibus est undis audita, coercuit omnes.
 
Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
 
flumina subsidunt collesque exire videntur,
 
surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, 345
 
postque diem longam nudata cacumina silvae
 
ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
 
Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem
 
et desolatas agere alta silentia terras,
 
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 350
 
“O soror, o coniunx, o femina sola superstes,
 
quam commune mihi genus et patruelis origo,
 
deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
 
terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
 
nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 355
 
Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
 
certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.
 
Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
 
nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
 
ferre modo posses? quo consolante doleres? 360

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi