Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
 
attonitum tanto subitae terrore ruinae
 
humanum genus est totusque perhorruit orbis:
 
nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,
 
quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque 205
 
murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
 
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
 
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
 
“Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit.
 
Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 210
 
Contigerat nostras infamia temporis aures;
 
quam cupiens falsam summo delabor Olympo
 
et deus humana lustro sub imagine terras.
 
Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
 
enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. 215
 
Maenala transieram latebris horrenda ferarum
 
et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
 
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
 
ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
 
Signa dedi venisse deum, vulgusque precari 220
 
coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,
 
mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto,
 
an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.”
 
Nocte gravem somno necopina perdere morte
 
me parat: haec illi placet experientia veri. 225
 
Nec contentus eo est: missi de gente Molossa
 
obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
 
atque ita semineces partim ferventibus artus
 
mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
 
Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 230
 
in domino dignos everti tecta penates.
 
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
 
exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
 
conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
 
vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 235
 
In villos abeunt vestes, in crura lacerti:
 
fit lupus et veteris servat vestigia formae.
 
Canities eadem est, eadem violentia vultus,
 
idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
 
Occidit una domus. Sed non domus una perire 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi