Thesauros Edebiyat Destan Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Kitap 1

 
postibus Augustis eadem fidissima custos
 
ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
 
utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
 
tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.” 565
 
Finierat Paean: factis modo laurea ramis
 
adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
 
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
 
silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
 
effusus Pindo spumosis volvitur undis, 570
 
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
 
nubila conducit summisque adspergine silvis
 
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
 
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
 
amnis; in his residens facto de cautibus antro, 575
 
undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
 
Conveniunt illuc popularia flumina primum,
 
nescia, gratentur consolenturne parentem,
 
populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
 
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 580
 
moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
 
in mare deducunt fessas erroribus undas.
 
Inachus unus abest imoque reconditus antro
 
fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
 
luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur, 585
 
an sit apud manes; sed quam non invenit usquam.
 
esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
 
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
 
flumine et “o virgo Iove digna tuoque beatum
 
nescio quem factura toro, pete” dixerat “umbras 590
 
altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras),
 
“dum calet et medio sol est altissimus orbe.
 
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
 
praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
 
nec de plebe deo, sed qui caelestia magna 595
 
sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
 
Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae
 
consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
 
cum deus inducta latas caligine terras
 
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. 600
 
Interea medios Iuno despexit in agros

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi