Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 9

 
quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
 
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
 
adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
 
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
 
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem. 245
 
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
 
Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
 
non tamen omnino Teucros delere paratis,
 
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
 
pectora. Sic memorans umeros dextrasque tenebat 250
 
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
 
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
 
praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum
 
di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet
 
actutum pius Aeneas atque integer aevi 255
 
Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.
 
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
 
excipit Ascanius, per magnos, Nise, penatis
 
Assaracique larem et canae penetralia Vestae
 
obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, 260
 
in vestris pono gremiis: revocate parentem,
 
reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
 
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
 
pocula, devicta genitor quae cepit Arisba,
 
et tripodas geminos, auri duo magna talenta, 265
 
cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.
 
Si vero capere Italiam sceptrisque potiri
 
contigerit victori et praedae dicere sortem,
 
vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis
 
aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis 270
 
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
 
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
 
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
 
insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
 
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas 275
 
insequitur, venerande puer, iam pectore toto
 
accipio et comitem casus complector in omnis.
 
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;
 
seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
 
verborumque fides. Contra quem talia fatur 280

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi