Kitap 9
Aeneas: siqua interea fortuna fuisset,
neu struere auderent aciem neu credere campo;
castra modo et tutos servarent aggere muros.
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt
45
armatique cavis expectant turribus hostem.
Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen
viginti lectis equitum comitatus, et urbi
improvisus adest; maculis quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra.
50
Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
En, ait et iaculum attorquens emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur
horrisono: Teucrum mirantur inertia corda,
55
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,
60
nocte super media; tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentis, collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
65
ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
Qua temptet ratione aditus et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,
70
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
Diripuere focos; piceum fert fumida lumen
75
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
80