Kitap 8
At specus et Caci detecta apparuit ingens
regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
infernas reseret sedes et regna recludat
pallida, dis invisa, superque immane barathrum
245
cernatur, trepident inmisso lumine manes.
Ergo insperata deprensum luce repente
inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit omniaque arma
advocat et ramis vastisque molaribus instat.
250
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
255
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
corripit in nodum complexus et angit inhaerens
260
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
265
terribilis oculos, voltum villosaque saetis
pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
servavere diem, primusque Potitius auctor
et domus Herculei custos Pinaria sacri.
270
Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
cingite fronde comas et pocula porgite dextris
communemque vocate deum et date vina volentes.
275
Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
velavitque comas foliisque innexa pependit
et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
in mensam laeti libant divosque precantur.
Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
280