Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 8

 
Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
 
candida per silvam cum fetu concolor albo
 
procubuit viridique in litore conspicitur sus.
 
Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
 
mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. 85
 
Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
 
leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
 
mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
 
sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
 
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; 90
 
labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
 
miratur nemus insuetum fulgentia longe
 
scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
 
Olli remigio noctemque diemque fatigant
 
et longos superant flexus variisque teguntur 95
 
arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
 
Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
 
cum muros arcemque procul ac rara domorum
 
tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
 
aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: 100
 
ocius advertunt proras urbique propinquant.
 
Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
 
Amphitryoniadae magno divisque ferebat
 
ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
 
una omnes iuvenum primi pauperque senatus 105
 
tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
 
Ut celsas videre rates atque inter opacum
 
adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
 
terrentur visu subito cunctique relictis
 
consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas 110
 
sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
 
et procul e tumulo: Iuvenes, quae causa subegit
 
ignotas temptare vias, quo tenditis? inquit.
 
Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?
 
Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta 115
 
paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
 
Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
 
quos illi bello profugos egere superbo.
 
Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
 
Dardaniae venisse duces socia arma rogantis. 120

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi