Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 7

 
fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
 
ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
 
Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
 
sponte sua veterisque dei se more tenentem.
 
Atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205
 
Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
 
Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
 
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
 
Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
 
aurea nunc solio stellantis regia caeli 210
 
accipit et numerum divorum altaribus auget.
 
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
 
Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
 
atra subegit hiemps vestris succedere terris
 
nec sidus regione viae litusve fefellit: 215
 
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
 
adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
 
extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
 
Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
 
gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, 220
 
Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
 
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
 
tempestas ierit campos, quibus actus uterque
 
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
 
audiit et siquem tellus extrema refuso 225
 
summovet oceano et siquem extenta plagarum
 
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
 
Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
 
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
 
innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 230
 
Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
 
fama levis tantique abolescet gratia facti,
 
nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
 
Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
 
sive fide seu quis bello est expertus et armis: 235
 
multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
 
praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
 
et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
 
sed nos fata deum vestras exquirere terras
 
imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi