Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 7

 
aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
 
Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
 
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
 
curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
 
mille rapit populos, vertunt felicia Baccho 725
 
Massica qui rastris et quos de collibus altis
 
Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
 
aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
 
accola Volturni, pariterque Saticulus asper
 
Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis 730
 
tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
 
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
 
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
 
Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
 
fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, 735
 
iam senior; patriis sed non et filius arvis
 
contentus late iam tum dicione premebat
 
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
 
quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
 
et quos maliferae despectant moenia Abellae, 740
 
Teutonico ritu soliti torquere cateias,
 
tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
 
aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
 
Et te montosae misere in proelia Nersae,
 
Ufens, insignem fama et felicibus armis; 745
 
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
 
venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
 
Armati terram exercent, semperque recentis
 
convectare iuvat praedas et vivere rapto.
 
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, 750
 
fronde super galeam et felici comptus oliva.
 
Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
 
vipereo generi et graviter spirantibus hydris
 
spargere qui somnos cantuque manuque solebat
 
mulcebatque iras et morsus arte levabat. 755
 
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
 
evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
 
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
 
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
 
te liquidi flevere lacus. 760

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi