Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 7

 
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
 
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
 
complerint campos acies, quibus Itala iam tum
 
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
 
Et meministis enim, divae, et memorare potestis: 645
 
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
 
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
 
contemptor divom Mezentius agminaque armat.
 
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
 
non fuit excepto Laurentis corpore Turni, 650
 
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
 
ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
 
mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
 
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
 
Post hos insignem palma per gramina currum 655
 
victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
 
pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
 
centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
 
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
 
furtivum partu sub luminis edidit oras, 660
 
mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
 
Geryone extincto Tirynthius attigit arva
 
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
 
Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
 
et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. 665
 
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
 
terribili impexum saeta cum dentibus albis
 
indutus capiti, sic regia tecta subibat,
 
horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
 
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, 670
 
fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
 
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
 
et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
 
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
 
descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem 675
 
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
 
silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
 
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
 
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
 
inventumque focis omnis quem credidit aetas 680

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi