Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 7

 
Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
 
aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
 
et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
 
Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
 
At pius exsequiis Aeneas rite solutis, 5
 
aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
 
aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
 
Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
 
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
 
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, 10
 
dives inaccessos ubi Solis filia lucos
 
adsiduo resonat cantu tectisque superbis
 
urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
 
arguto tenuis percurrens pectine telas.
 
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum 15
 
vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
 
saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
 
saevire ac formae magnorum ululare luporum,
 
quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
 
induerat Circe in voltus ac terga ferarum. 20
 
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
 
delati in portus neu litora dira subirent,
 
Neptunus ventis implevit vela secundis
 
atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
 
Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto 25
 
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
 
cum venti posuere omnisque repente resedit
 
flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
 
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
 
prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno 30
 
verticibus rapidis et multa flavus arena
 
in mare prorumpit. Variae circumque supraque
 
adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
 
aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
 
flectere iter sociis terraeque advertere proras 35
 
imperat et laetus fluvio succedit opaco.
 
Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
 
quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
 
cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
 
expediam et primae revocabo exordia pugnae. 40
1 / 21 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi