Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 6

 
quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
 
diceret. Atque illi Misenum in litore sicco,
 
ut venere, vident indigna morte peremptum,
 
Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
 
aere ciere viros, Martemque accendere cantu. 165
 
Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
 
et lituo pugnas insignis obibat et hasta:
 
postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
 
Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
 
addiderat socium, non inferiora secutus. 170
 
Sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
 
demens, et cantu vocat in certamina divos,
 
aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
 
inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
 
Ergo omnes magno circum clamore fremebant, 175
 
praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae,
 
haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri
 
congerere arboribus caeloque educere certant.
 
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
 
procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, 180
 
fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
 
scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
 
Nec non Aeneas opera inter talia primus
 
hortatur socios, paribusque accingitur armis.
 
Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, 185
 
aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur:
 
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
 
ostendat nemore in tanto, quando omnia vere
 
heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
 
Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae 190
 
ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
 
et viridi sedere solo. Tum maximus heros
 
maternas agnoscit aves, laetusque precatur:
 
Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras
 
dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat 195
 
ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus,
 
diva parens. Sic effatus vestigia pressit,
 
observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
 
Pascentes illae tantum prodire volando,
 
quantum acie possent oculi servare sequentum. 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi