Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 6

 
seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
 
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
 
tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
 
purpureos spargam flores, animamque nepotis
 
his saltem adcumulem donis, et fungar inani 885
 
munere—Sic tota passim regione vagantur
 
aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
 
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
 
incenditque animum famae venientis amore,
 
exin bella viro memorat quae deinde gerenda, 890
 
Laurentisque docet populos urbemque Latini,
 
et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
 
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
 
cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
 
altera candenti perfecta nitens elephanto, 895
 
sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
 
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
 
prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
 
ille viam secat ad naves sociosque revisit:
 
tum se ad Caietae recto fert litore portum. 900
 
Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
← Önceki 23 / 23

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi