Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 6

 
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
 
fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
 
pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
 
nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
 
Liber, agens celso Nysae de vertice tigres. 805
 
Et dubitamus adhuc virtute extendere vires,
 
aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
 
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
 
sacra ferens? Nosco crines incanaque menta
 
regis Romani, primus qui legibus urbem 810
 
fundabit, Curibus parvis et paupere terra
 
missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
 
otia qui rumpet patriae residesque movebit
 
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
 
agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, 815
 
nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
 
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
 
ultoris Bruti, fascesque videre receptos?
 
Consulis imperium hic primus saevasque secures
 
accipiet, natosque pater nova bella moventes 820
 
ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
 
Infelix, utcumque ferent ea facta minores,
 
vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
 
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
 
aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825
 
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
 
concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
 
heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
 
attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
 
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830
 
descendens, gener adversis instructus Eois.
 
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
 
neu patriae validas in viscera vertite vires;
 
tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
 
proice tela manu, sanguis meus!— 835
 
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
 
victor aget currum, caesis insignis Achivis.
 
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
 
ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
 
ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae. 840

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi